Et mortuus est Nabuchodonosor magnus, et regnavit filius ejus Nabuchodonosor pro eo, qui de manubiis hostium templum Belis magnifice decoravit, civitatem reparans, ita ut nequaquam obsidentes valerent fluvium avertere, et paternis regalibus majora superaddidit, et in diebus quindecim consummavit, juxta quae lapides posuit grandes instar montis, et superplantavit arbores, et hortum, qui suspensilis dicebatur, eo quod uxor ejus, qui in finibus Mediae nutrita fuerat, regionem suam a longe videre desideraret. Hujus meminit Megastenes in libro Judiciorum, et asserit eum fortitudine, et actuum magnitudine Herculem transcendisse. Sed et Diocles in libro Coloniorum dicit quod iste Nabuchodonosor obsedit Tyrum tribus annis, et decem mensibus. Eo mortuo, regnavit pro eo Amilitana pagus. Hic est Evilmerodach, qui trigesimo septimo anno transmigrationis, mense duodecimo, vigesima septima die mensis sublevavit caput Joachim, regis Juda de carcere, et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone et comedebat coram rege cunctis diebus vitae suae, et hanc fecit cum eo misericordiam, quia pater ejus non servaverat ei fidem. Tradunt tamen quidam quod Evilmerodach frater minoris Nabuchodonosor, in diebus electionis paternae, multa egit impie in terra, et, patre restituto, accusatus apud eum, missus est in carcerem, ubi Joachim erat, usque ad mortem fratris sui. Cumque regnare coepisset, elevavit Joachim, quem socium habuerat in carcere, timensque ne resurgeret pater suus, qui de bestia redierat in hominem, consuluit Joachim. Ad cujus consilium cadaver patris sui effossum, divisit in trecentas partes, et dedit eas trecentis vulturibus. Et ait ad eum Joachim: Non resurget pater tuus, nisi redeant vultures in unum. Hic habuit tres filios Egessarium, qui et Recusat dictus est, et Labosardochum, et Nabar, qui Baltassar recognominatus est, ad quem post regna fratrum, regnum devolutum est.